monumenta.ch > Augustinus > sectio 18

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 142, 18
Spiritus tuus bonus, non meus malus: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Quia spiritus meus malus deduxit me in terram perversam. Et quid ego merui? quae mea opera bona sine tuo adiutorio computantur, unde impetrarem dignusque essem deduci a Spiritu tuo in terram rectam? Quae opera mea, vel quae merita mea? Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me. Attendite ergo, quantum potestis, gratiae commendationem, qua gratis salvi facti estis. Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me. Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam . Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me: in tua iustitia, non in mea, non quia ego merui, sed quia tu misereris. Nam si meum ostenderem meritum, nihil abs te mererer, nisi supplicium. Avulsisti merita mea, inseruisti dona tua. 'Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me: in tua iustitia educes de tribulatione animam meam; et in tua misericordia ad interitum deduces inimicos meos. Et perdes omnes tribulantes animam meam; quoniam servus tuus sum ego.'